- AEQUILIBRATOR Regis
- AEQUILIBRATOR Regisnomen nuneris, quô insignitus donationem factam Maiori Monasterio a Roberto de Sabulio (Sable) et uxore A. C. 1067 subscripsit quidam Baldricus, statim post Episcopos: quem subsequuntur, Ingenulfus Magister Pincerna, Radulfus Dapifer, Walerannus Camerarius, etc. ubi Equilibrator aut Aequilibrator Regis, Car. du Fresne is est, qui alias Magister Regis seu Paedagogus dicitur. Tum enim Philippus Rex vix aetatis annum attigerat 13. aut 14. Sic autem appellatus forte, quod puerum herilem in equilibrio ac ἰσονομία, ut loquitur Tullius, seu vitae aequalibitate, contineret: cuiusmodi muns illius est, quem Gonverneur du Roy, hodie Galli dicunt; quemque olim Baiulum, in Aula praesertim Constantinop. dixerunt. Car. du Fresne Glossar. Alias Aequilibrator Latin. qui Zygostates Graecis, qua de voce vide suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.